Found 1202 Results for: Domino
praeter sabbata Domini donaque vestra et omnia, quae offeretis ex voto vel quae sponte tribuetis Domino. (Liber Leviticus 23, 38)
Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimos spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro. (Liber Leviticus 23, 40)
Extra velum testimonii in tabernaculo conventus parabit illud Aaron a vespere usque ad mane coram Domino iugiter, ritu perpetuo in generationibus vestris. (Liber Leviticus 24, 3)
quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues. (Liber Leviticus 24, 6)
Et pones super ambas strues tus lucidissimum, ut sit panis in memoriale, incensum Domino. (Liber Leviticus 24, 7)
Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel; foedus sempiternum. (Liber Leviticus 24, 8)
“Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino. (Liber Leviticus 25, 2)
septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis. (Liber Leviticus 25, 4)
Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit (Liber Leviticus 27, 9)
et mutari non poterit, id est nec melius malo nec peius bono. Quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino. (Liber Leviticus 27, 10)
Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem, (Liber Leviticus 27, 11)
Homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et iuxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, stabit. (Liber Leviticus 27, 14)