Found 8660 Results for: Dom
Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quae lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri? (Liber Numeri 16, 13)
Iratusque Moyses valde ait ad Dominum: “Ne respicias sacrificia eorum; tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec afflixerim quempiam eorum”. (Liber Numeri 16, 15)
Dixitque ad Core: “Tu et omne concilium tuum state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim. (Liber Numeri 16, 16)
Tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula; tu et Aaron teneatis unusquisque turibulum suum”. (Liber Numeri 16, 17)
Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron ait: (Liber Numeri 16, 20)
Et ait Dominus ad Moysen: (Liber Numeri 16, 23)
Et ait Moyses: “In hoc scietis quod Dominus miserit me, ut facerem universa, quae cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim: (Liber Numeri 16, 28)
si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus. (Liber Numeri 16, 29)
Sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia, quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum”. (Liber Numeri 16, 30)
et aperiens os suum devoravit illos cum domibus suis et omnibus hominibus Core et universa substantia eorum; (Liber Numeri 16, 32)
Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum. (Liber Numeri 16, 35)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Numeri 17, 1)