Found 8660 Results for: Dom
ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et praediximus vobis et testificati sumus. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 6)
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 15)
quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 16)
deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 17)
ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 2)
quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum, (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 9)
Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos, (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 12)
Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)
Adiuro vos per Dominum, ut legatur epistula omnibus fratribus. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 27)
Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 28)
Paulus et Silvanus et Timo theus ecclesiae Thessalonicen sium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo: (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 1)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 2)