Found 8660 Results for: Dom
Dicit ad eum mulier: “Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 15)
Dicit ei mulier: “Domine, video quia propheta es tu. (Evangelium secundum Ioannem 4, 19)
Dicit ad eum regius: “Domine, descende priusquam moriatur puer meus”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 49)
Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: “Filius tuus vivit”, et credidit ipse et domus eius tota. (Evangelium secundum Ioannem 4, 53)
Respondit ei languidus: “Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 7)
aliae supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino. (Evangelium secundum Ioannem 6, 23)
Dixerunt ergo ad eum: “Domine, semper da nobis panem hunc”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 34)
Respondit ei Simon Petrus: “Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; (Evangelium secundum Ioannem 6, 68)
Et reversi sunt unusquisque in domum suam. (Evangelium secundum Ioannem 7, 53)
Quae dixit: “Nemo, Domine”. Dixit autem Iesus: “Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 11)
Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 35)
Respondit ille et dixit: “Et quis est, Domine, ut credam in eum?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 36)