Found 8660 Results for: Dom
Et locutus est ad me idem vir: “Fili hominis, vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia, quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi, adductus es huc; annuntia omnia, quae tu vides, domui Israel”. (Prophetia Ezechielis 40, 4)
Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum, qui habebant cubitum et palmum; et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. (Prophetia Ezechielis 40, 5)
Porro exedra, quae respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum, ut ministrent ei”. (Prophetia Ezechielis 40, 46)
Et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem aedificii adiacentis quattuor cubitorum undique per circuitum domus; (Prophetia Ezechielis 41, 5)
cubicula autem adiacentia, cubiculum super cubiculum, in tribus tabulatis. Et erant margines eminentes in pariete domus pro cubiculis adiacentibus per circuitum, ut essent fulcra, neque essent fulcra intra parietem domus, (Prophetia Ezechielis 41, 6)
et latitudo ambitus sursum ascendens iuxta cubicula adiacentia, quia circumdata erat domus usque sursum circa domum; idcirco amplificata erat domus usque sursum, et de inferiore tabulato ascendebatur ad superius per medium. (Prophetia Ezechielis 41, 7)
Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundamenta aedificii adiacentis mensura calami pleni, id est sex cubitorum, in altitudine. (Prophetia Ezechielis 41, 8)
Et latitudo parietis aedificii adiacentis forinsecus erat quinque cubitorum. Et area vacua inter cubicula domui adiacentia, (Prophetia Ezechielis 41, 9)
et inter exedras habebat latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique. (Prophetia Ezechielis 41, 10)
Et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et areae separatae et aedificii et parietum eius longitudinem centum cubitorum; (Prophetia Ezechielis 41, 13)
latitudinem autem faciei domus et areae separatae contra orientem centum cubitorum. (Prophetia Ezechielis 41, 14)
et usque ad domum interiorem et forinsecus et per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram (Prophetia Ezechielis 41, 17)