Found 8660 Results for: Dom
Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me; omnis quippe domus Israel dura fronte est et obstinato corde. (Prophetia Ezechielis 3, 7)
ut adamantem et duriorem silice dedi faciem tuam: ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est”. (Prophetia Ezechielis 3, 9)
Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos et dices eis: Haec dicit Dominus Deus; sive audiant, sive contemnant”. (Prophetia Ezechielis 3, 11)
Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae, cum elevaretur gloria Domini de loco suo; (Prophetia Ezechielis 3, 12)
Spiritus quoque levavit me et assumpsit me; et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat super me gravis. (Prophetia Ezechielis 3, 14)
Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 3, 16)
“Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; et audies de ore meo verbum et commonebis eos ex me. (Prophetia Ezechielis 3, 17)
Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: “Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum”. (Prophetia Ezechielis 3, 22)
Et surgens egressus sum in campum, et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria, quam vidi iuxta fluvium Chobar, et cecidi in faciem meam. (Prophetia Ezechielis 3, 23)
Et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me: “Ingredere et includere in medio domus tuae. (Prophetia Ezechielis 3, 24)
et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 3, 26)
Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. Qui audit, audiat; et, qui contemnit, contemnat, quia domus exasperans est”. (Prophetia Ezechielis 3, 27)