Found 8660 Results for: Dom
Quia haec dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum, quod ego loquor ad eos, (Liber Ieremiae 32, 42)
Agri ementur pecunia et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testes adhibebuntur in terra Beniamin et in circuitu Ierusalem, in civitatibus Iudae et in civitatibus montanis et in civitatibus Sephelae et in civitatibus, quae ad austrum sunt, quia convertam sortem eorum”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 32, 44)
Et factum est verbum Domi ni ad Ieremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio custodiae, dicens: (Liber Ieremiae 33, 1)
“Haec dicit Dominus, qui facturus est id, Dominus, qui formaturus est illud et paraturus, Dominus nomen eius: (Liber Ieremiae 33, 2)
Quia haec dicit Dominus, Deus Israel, super domos urbis huius et ad domos regis Iudae, quae destructae sunt, pro munitionibus et pro gladio (Liber Ieremiae 33, 4)
Haec dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto, quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iudae et foris Ierusalem, quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore, (Liber Ieremiae 33, 10)
vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium: “Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia eius”; et portantium vota in domum Domini; reducam enim sortem terrae sicut a principio, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 33, 11)
Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque iumento, et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum accubantium gregum. (Liber Ieremiae 33, 12)
In civitatibus montuosis et in civitatibus Sephelae et in civitatibus, quae ad austrum sunt, et in terra Beniamin et in circuitu Ierusalem et in civitatibus Iudae adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus. (Liber Ieremiae 33, 13)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iudae. (Liber Ieremiae 33, 14)
In diebus illis salvabitur Iuda, et Ierusalem habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabit eam: Dominus iustitia nostra. (Liber Ieremiae 33, 16)
Quia haec dicit Dominus: Non interibit de David vir, qui sedeat super thronum domus Israel; (Liber Ieremiae 33, 17)