Found 8660 Results for: Dom
Vox clamantis: “In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. (Liber Isaiae 40, 3)
et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est”. (Liber Isaiae 40, 5)
exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus. (Liber Isaiae 40, 7)
ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo. (Liber Isaiae 40, 10)
Quis direxit spiritum Domini? Aut quis consilium suum ostendit illi? (Liber Isaiae 40, 13)
Quare dicis, Iacob, et loqueris, Israel: “Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transit?”. (Liber Isaiae 40, 27)
Numquid nescis? Aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae; non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius. (Liber Isaiae 40, 28)
qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. (Liber Isaiae 40, 31)
Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum. (Liber Isaiae 41, 4)
Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam dicensque tibi: “Ne timeas; ego auxiliabor tibi. (Liber Isaiae 41, 13)
Noli timere, vermis Iacob, homines ex Israel. Ego auxiliabor tibi”, dicit Dominus et redemptor tuus, Sanctus Israel. (Liber Isaiae 41, 14)
Ventilabis eos, et ventus tollet eos, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israel laetaberis. (Liber Isaiae 41, 16)