Mosaico decorativo

Found 8660 Results for: Dom

  • Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 9, 1)

  • ecce manus Domini erit super possessionem tuam in agris, super equos et asinos et camelos et boves et oves, pestis valde gravis; (Liber Exodus 9, 3)

  • et distinguet Dominus inter possessiones Israel et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex his, quae pertinent ad filios Israel. (Liber Exodus 9, 4)

  • Constituitque Dominus tempus dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra”. (Liber Exodus 9, 5)

  • Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die, mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit. (Liber Exodus 9, 6)

  • Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: “Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram pharaone; (Liber Exodus 9, 8)

  • Induravitque Dominus cor pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. (Liber Exodus 9, 12)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Mane consurge et sta coram pharaone et dices ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi; (Liber Exodus 9, 13)

  • Qui timuit verbum Domini de servis pharaonis, fecit confugere servos suos et iumenta in domos; (Liber Exodus 9, 20)

  • qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et iumenta in agris. (Liber Exodus 9, 21)

  • Et dixit Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam in caelum, ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti”. (Liber Exodus 9, 22)

  • Extenditque Moyses virgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram; pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti. (Liber Exodus 9, 23)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina