Found 8660 Results for: Dom
Locutus est ergo Achab ad Naboth dicens: “Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum holerum, quia vicina est et prope domum meam. Daboque tibi pro ea vineam meliorem aut, si tibi commodius putas, argenti pretium quanto digna est”. (Liber I Regum 21, 2)
Cui respondit Naboth: “Propitius mihi sit Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi”. (Liber I Regum 21, 3)
Venit ergo Achab in domum suam tristis et indignans super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezrahelites dicens: “Non dabo tibi hereditatem patrum meorum”. Et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem. (Liber I Regum 21, 4)
Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens: (Liber I Regum 21, 17)
Et loqueris ad eum dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti! Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem”. (Liber I Regum 21, 19)
Et ait Achab ad Eliam: “Num invenisti me, inimice mi?”. Qui dixit: “Inveni, eo quod venumdatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini. (Liber I Regum 21, 20)
Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahia, quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel. (Liber I Regum 21, 22)
Sed et de Iezabel locutus est Dominus dicens: Canes comedent Iezabel in agro Iezrahel. (Liber I Regum 21, 23)
Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu Domini; concitavit enim eum Iezabel uxor sua, (Liber I Regum 21, 25)
et abominabilis effectus est, in tantum ut sequeretur idola secundum omnia, quae fecerant Amorraei, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel. (Liber I Regum 21, 26)
Factus est autem sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens: (Liber I Regum 21, 28)
Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius”. (Liber I Regum 21, 29)