Mosaico decorativo

Found 8660 Results for: Dom

  • Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea cursores et postea reportabant ad armamentarium cursorum. (Liber I Regum 14, 28)

  • Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius. (Liber I Regum 15, 3)

  • Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum et statueret Ierusalem; (Liber I Regum 15, 4)

  • eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus, quae praeceperat ei, cunctis diebus vitae suae, excepta re Uriae Hetthaei. ( 6 ) (Liber I Regum 15, 5)

  • Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius. (Liber I Regum 15, 11)

  • Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset domina, eo quod fecisset abominationem Aserae; confregitque Asa simulacrum turpissimum et combussit in torrente Cedron. (Liber I Regum 15, 13)

  • Excelsa autem non abstulit; verumtamen cor Asa perfectum erat coram Domino cunctis diebus suis. (Liber I Regum 15, 14)

  • Et intulit ea, quae sanctificaverat pater suus et quae ipse voverat, in domum Domini, argentum et aurum et vasa. (Liber I Regum 15, 15)

  • Tollens itaque Asa omne argentum et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae, dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Hezion regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens: (Liber I Regum 15, 18)

  • Et fecit, quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui et in peccato eius, quo peccare fecit Israel. (Liber I Regum 15, 26)

  • Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum; siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon. (Liber I Regum 15, 27)

  • Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam; non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis (Liber I Regum 15, 29)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina