Mosaico decorativo

Found 8660 Results for: Dom

  • et trecentas peltas ex auro probato, tres minae auri unam peltam vestiebant; posuitque ea rex in domo Saltus Libani. (Liber I Regum 10, 17)

  • Sed et omnia vasa, quibus potabat rex Salomon, erant aurea, et universa supellex domus Saltus Libani de auro purissimo; non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis, (Liber I Regum 10, 21)

  • de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: “Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras; certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum”. His itaque copulatus est Salomon amore; (Liber I Regum 11, 2)

  • Cumque iam esset senex, depravatum est cor eius per mulieres, ut sequeretur deos alienos; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius, (Liber I Regum 11, 4)

  • Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater eius. (Liber I Regum 11, 6)

  • Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens eius a Domino, Deo Israel, qui apparuerat ei bis (Liber I Regum 11, 9)

  • et praeceperat de verbo hoc, ne sequeretur deos alienos; et non custodivit, quae mandavit ei Dominus. (Liber I Regum 11, 10)

  • Dixit itaque Dominus Salomoni: “Quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et praecepta mea, quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum a te et dabo illud servo tuo. (Liber I Regum 11, 11)

  • Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumaeum, qui erat de semine regio, in Edom. (Liber I Regum 11, 14)

  • Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad pharaonem regem Aegypti, qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit. (Liber I Regum 11, 18)

  • Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium et ablactavit eum Taphnes in domo pharaonis, eratque Genubath habitans apud pharaonem cum filiis eius. (Liber I Regum 11, 20)

  • Suscitavit quoque Deus Salomoni adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat ab Adadezer rege Soba domino suo. (Liber I Regum 11, 23)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina