Mosaico decorativo

Found 8660 Results for: Dom

  • Dixitque angelus Domini ad Manue: “Ab omnibus, quae locutus sum uxori tuae, abstineat se; (Liber Iudicum 13, 13)

  • Dixitque Manue ad angelum Domini: “Obsecro, ut retineamus te et faciamus tibi haedum de capris”. (Liber Iudicum 13, 15)

  • Cui respondit angelus Domini: “Si me retines, non comedam panes tuos; sin autem vis holocaustum facere, offer illud Domino”. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset. (Liber Iudicum 13, 16)

  • Tulit itaque Manue haedum de capris et oblationem similae et posuit super petram offerens Domino, qui facit mirabilia; ipse autem et uxor eius intuebantur. (Liber Iudicum 13, 19)

  • Cumque ascenderet flamma de altari in caelum, angelus Domini in flamma pariter ascendit. Quod cum vidisset Manue et uxor eius, proni ceciderunt in terram; (Liber Iudicum 13, 20)

  • et ultra non eis apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum esse Domini (Liber Iudicum 13, 21)

  • Cui respondit mulier: “Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et oblationem non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque talia dixisset”. (Liber Iudicum 13, 23)

  • Peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. (Liber Iudicum 13, 24)

  • Coepitque spiritus Domini impellere eum in Castris Dan inter Saraa et Esthaol. (Liber Iudicum 13, 25)

  • Parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret, et quaereret occasionem contra Philisthim. Eo enim tempore Philisthim dominabantur Israeli. (Liber Iudicum 14, 4)

  • Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi haedum in frusta concerperet, nihil omnino habens in manu; et hoc patri et matri noluit indicare. (Liber Iudicum 14, 6)

  • Cumque adesset dies quartus, dixerunt ad uxorem Samson: “Blandire viro tuo et suade ei, ut indicet tibi quid significet problema. Quod si facere nolueris, incendemus et te et domum patris tui. An idcirco nos vocastis ad nuptias, ut spoliaretis?”. (Liber Iudicum 14, 15)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina