Mosaico decorativo

Found 8660 Results for: Dom

  • Sic pereant omnes inimici tui, Domine! Qui autem diligunt eum, rutilent, sicut sol in ortu suo splendet”. (Liber Iudicum 5, 31)

  • Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manu Madian septem annis. (Liber Iudicum 6, 1)

  • Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas. (Liber Iudicum 6, 7)

  • Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi vos de domo servitutis (Liber Iudicum 6, 8)

  • Et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam”. (Liber Iudicum 6, 10)

  • Venit autem angelus Domini et sedit sub quercu, quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas de familia Abiezer. Cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut absconderet a Madian, (Liber Iudicum 6, 11)

  • apparuit ei angelus Domini et ait: “Dominus tecum, vir fortis!”. (Liber Iudicum 6, 12)

  • Dixitque ei Gedeon: “Obsecro, domine mi, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec omnia? Ubi sunt omnia mirabilia eius, quae narraverunt patres nostri atque dixerunt: “De Aegypto eduxit nos Dominus”? Nunc autem dereliquit nos Dominus et tradidit in manu Madian”. (Liber Iudicum 6, 13)

  • Respexitque ad eum Dominus et ait: “Vade in hac fortitudine tua et liberabis Israel de manu Madian; scito quod miserim te”. (Liber Iudicum 6, 14)

  • Qui respondens ait: “Obsecro, Domine, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei”. (Liber Iudicum 6, 15)

  • Dixitque ei Dominus: “Ego ero tecum, et percuties Madian quasi unum virum”. (Liber Iudicum 6, 16)

  • extendit angelus Domini summitatem virgae, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et azymos panes, ascenditque ignis de petra et carnes azymosque panes consumpsit. Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius. (Liber Iudicum 6, 21)


"O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz que ultrapassa todas as orações." São Padre Pio de Pietrelcina