Found 1409 Results for: Dixit
Et dixit Elias Thesbites de Thesbi in Galaad ad Achab: “Vivit Dominus, Deus Israel, in cuius conspectu sto. Non erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba!”. (Liber I Regum 17, 1)
Dixit ergo ad Eliam: “Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum?”. (Liber I Regum 17, 18)
clamavitque ad Dominum et dixit: “Domine Deus meus, etiamne viduam, apud quam ego ut hospes habito, afflixisti, ut interficeres filium eius?”. (Liber I Regum 17, 20)
Dixit ergo Achab ad Abdiam: “Vade in terra ad universos fontes aquarum et in cunctas valles, si forte invenire possimus herbam, ut salvemus equos et mulos et nullum de iumentis interficere debeamus”. (Liber I Regum 18, 5)
Dixit Elias: “Vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto: hodie apparebo ei”. (Liber I Regum 18, 15)
Dixit ergo Elias prophetis Baal: “Eligite vobis bovem unum et facite primi, quia vos plures estis; et invocate nomen dei vestri ignemque non supponatis”. (Liber I Regum 18, 25)
dixit Elias omni populo: “Venite ad me”. Et, accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat; (Liber I Regum 18, 30)
et ait: “Implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna”. Rursumque dixit: “Etiam secundo hoc facite”. Qui cum fecissent et secundo, ait: “Etiam tertio idipsum facite”. Feceruntque et tertio, (Liber I Regum 18, 34)
et dixit ad puerum suum: “Ascende et prospice contra mare”. Qui, cum ascen disset et contemplatus esset, ait: “Non est quidquam”. Et rursum ait illi: “Revertere septem vicibus”. (Liber I Regum 18, 43)
In septima autem vice dixit: “Ecce nubecula parva quasi manus hominis ascendit de mari”. Et ait: “Ascende et dic Achab: Iunge et descende, ne occupet te pluvia!”. (Liber I Regum 18, 44)
Proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi; et ecce angelus tetigit eum et dixit illi: “Surge, comede!”. (Liber I Regum 19, 5)
Et ait Achab: “Per quem?”. Dixitque ei: “Haec dicit Dominus: Per pedisequos principum provinciarum”. Et ait: “Quis incipiet proeliari?”. Et ille dixit: “Tu”. (Liber I Regum 20, 14)