Found 2358 Results for: Dies Domini
Cumque venisset dies altera, tulit stragulum et intinxit aqua et expandit super faciem eius, et mortuus est; regnavitque Hazael pro eo. (Liber II Regum 8, 15)
Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super caput eius et ait: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Unxi te regem super populum Domini, super Israel. (Liber II Regum 9, 6)
Percuties domum Achab domini tui, ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel. (Liber II Regum 9, 7)
Iehu autem egressus est ad servos domini sui, qui dixerunt ei: “Rectene sunt omnia? Quid venit insanus iste ad te?”. Qui ait eis: “Nostis hominem et loquelam eius”. (Liber II Regum 9, 11)
“Pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus”. Nunc igitur tolle, proice eum in agro iuxta verbum Domini”. (Liber II Regum 9, 26)
Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Iehu: “Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten dicens: In agro Iezrahel comedent canes carnes Iezabel; (Liber II Regum 9, 36)
“Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri et currus et equos et civitatem firmam et arma, (Liber II Regum 10, 2)
eligite meliorem et iustiorem de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri”. (Liber II Regum 10, 3)
Rescripsit autem eis litteras secundo dicens: “Si mei estis et oboeditis mihi, tollite capita virorum filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Iezrahel”. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitatis nutriebantur. (Liber II Regum 10, 6)
Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab, et Dominus fecit, quod locutus est in manu servi sui Eliae”. (Liber II Regum 10, 10)
duxit in Samariam. Et percussit omnes, qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, iuxta verbum Domini, quod locutus est per Eliam. (Liber II Regum 10, 17)
Ingressusque Iehu et Ionadab filius Rechab templum Baal ait cultoribus Baal: “Perquirite et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint soli servi Baal”. (Liber II Regum 10, 23)