Mosaico decorativo

Found 2358 Results for: Dies Domini

  • Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens. (Liber I Regum 18, 38)

  • Et manus Domini facta est super Eliam; accinctisque lumbis, currebat ante Achab, donec veniret in Iezrahel. (Liber I Regum 18, 46)

  • Reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi: “Surge, comede! Grandis enim tibi restat via”. (Liber I Regum 19, 7)

  • Cumque venisset illuc, mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi: “Quid hic agis, Elia?”. (Liber I Regum 19, 9)

  • Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: “Percute me!”. At ille noluit percutere. (Liber I Regum 20, 35)

  • Cui ait: “Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo”. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit. (Liber I Regum 20, 36)

  • Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens: (Liber I Regum 21, 17)

  • Et ait Achab ad Eliam: “Num invenisti me, inimice mi?”. Qui dixit: “Inveni, eo quod venumdatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini. (Liber I Regum 21, 20)

  • Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu Domini; concitavit enim eum Iezabel uxor sua, (Liber I Regum 21, 25)

  • Factus est autem sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens: (Liber I Regum 21, 28)

  • Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Sicut ego sum, ita et tu; populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui”. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Quaere, oro te, hodie sermonem Domini”. (Liber I Regum 22, 5)

  • Dixit autem Iosaphat: “Non est hic et alius propheta Domini, ut interrogemus per eum?”. (Liber I Regum 22, 7)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina