Found 873 Results for: Dicens
Et docebat dicens eis: “Non scriptum est: “Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus”? Vos autem fecistis eam speluncam latronum”. (Evangelium secundum Marcum 11, 17)
Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: “Reverebuntur filium meum”. (Evangelium secundum Marcum 12, 6)
Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens. (Evangelium secundum Marcum 14, 39)
Dederat autem traditor eius signum eis dicens: “Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute”. (Evangelium secundum Marcum 14, 44)
Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: “Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te?”. (Evangelium secundum Marcum 14, 60)
At ille negavit dicens: “Neque scio neque novi quid tu dicas!”. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. (Evangelium secundum Marcum 14, 68)
Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: “Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant”. (Evangelium secundum Marcum 15, 4)
Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: “Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum”. (Evangelium secundum Marcum 15, 36)
Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: (Evangelium secundum Lucam 1, 24)
Et postulans pugillarem scripsit dicens: “Ioannes est nomen eius”. Et mirati sunt universi. (Evangelium secundum Lucam 1, 63)
Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens: (Evangelium secundum Lucam 1, 67)
respondit Ioannes dicens omnibus: “Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni; (Evangelium secundum Lucam 3, 16)