Mosaico decorativo

Found 2001 Results for: Deus Nobiscum Est

  • Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. (Liber Exodus 20, 12)

  • dicentes Moysi: “Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne moriamur”. (Liber Exodus 20, 19)

  • Et ait Moyses ad populum: “Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset in vobis, ne peccaretis”. (Liber Exodus 20, 20)

  • Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus. (Liber Exodus 20, 21)

  • Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat. (Liber Exodus 21, 13)

  • In omni causa fraudis tam de bove quam de asino et ove ac vestimento et, quidquid damnum inferre potest, si quis dixerit: “Hoc est!”, ad Deum utriusque causa perveniet, et, quem Deus condemnaverit, duplum restituet proximo suo. (Liber Exodus 22, 8)

  • Et habitabo in medio filiorum Israel eroque eis Deus; (Liber Exodus 29, 45)

  • et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti, ut manerem inter illos: ego Dominus Deus ipsorum. (Liber Exodus 29, 46)

  • Quibus ait: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum”. (Liber Exodus 32, 27)

  • in quo enim scietur me et populum tuum invenisse gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ego et populus tuus prae omnibus populis, qui habitant super terram?”. (Liber Exodus 33, 16)

  • Et transiens coram eo clamavit: “Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax, (Liber Exodus 34, 6)

  • ait: “Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro, ut gradiaris nobiscum; populus quidem durae cervicis est, sed tu auferes iniquitates nostras atque peccata nosque possidebis”. (Liber Exodus 34, 9)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina