Found 1997 Results for: Deus Fortis
dicentes: “Deus dereliquit eum! Persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat”. (Liber Psalmorum 71, 11)
Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum festina. (Liber Psalmorum 71, 12)
Deus, docuisti me a iuventute mea; et usque nunc annuntiabo mirabilia tua. (Liber Psalmorum 71, 17)
Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni, quae ventura est. Potentia tua (Liber Psalmorum 71, 18)
et iustitia tua, Deus, usque in altissima, qui fecisti magnalia: Deus, quis similis tibi? (Liber Psalmorum 71, 19)
Nam et ego confitebor tibi in psalterio veritatem tuam, Deus meus; psallam tibi in cithara, Sanctus Israel. (Liber Psalmorum 71, 22)
Salomonis. Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis; (Liber Psalmorum 72, 1)
Benedictus Dominus Deus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus. (Liber Psalmorum 72, 18)
PSALMUS. Asaph. Quam bonus rectis est Deus, Deus his, qui mundo sunt corde! (Liber Psalmorum 73, 1)
Et dixerunt: “Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso?”. (Liber Psalmorum 73, 11)
Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. (Liber Psalmorum 73, 26)
Maskil. Asaph. Ut quid, Deus, reppulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae? (Liber Psalmorum 74, 1)