Found 1997 Results for: Deus Fortis
Deus meus, rupes mea, in quam confugiam, scutum meum et cornu salutis meae! Munimentum meum et refugium meum. Salvator meus, de violentia liberabis me. (Liber II Samuelis 22, 3)
quia tu lucerna mea, Domine, et Deus meus illuminat tenebras meas. (Liber II Samuelis 22, 29)
Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum; scutum est omnium sperantium in se. (Liber II Samuelis 22, 31)
Quoniam quis est Deus praeter Dominum? Et quae rupes praeter Deum nostrum? (Liber II Samuelis 22, 32)
Deus, qui accinxit me fortitudine et complanavit perfectam viam meam, (Liber II Samuelis 22, 33)
Vivit Dominus, et benedicta petra mea, et exaltetur Deus, petra salutis meae. (Liber II Samuelis 22, 47)
Deus, qui das vindictas mihi et deicis populos sub me. (Liber II Samuelis 22, 48)
Locutus est Deus Israel, mihi dixit Petra Israel: “Dominator hominum iustus, dominator in timore Dei (Liber II Samuelis 23, 3)
Dixitque Ioab regi: “Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum, quantus nunc est, centuplum in conspectu domini mei regis! Sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi?”. (Liber II Samuelis 24, 3)
Omnia dat Areuna, o rex, regi”. Dixitque Areuna ad regem: “Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum!”. (Liber II Samuelis 24, 23)
Et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens: “Amen, sic loquatur Dominus Deus domini mei regis. (Liber I Regum 1, 36)
et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes: “Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum”. Et adoravit rex in lectulo suo. (Liber I Regum 1, 47)