Found 1939 Results for: Deus Azaria
“Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula, (Prophetia Danielis 3, 26)
Sciant quia tu es Dominus, Deus solus et gloriosus super orbem terrarum”. (Prophetia Danielis 3, 45)
Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace (Prophetia Danielis 3, 49)
“Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis et superexaltatus in saecula; et benedictum nomen gloriae tuae sanctum et superlaudabile et superexaltatum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 52)
Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula; quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit nos de medio fornacis ardentis flammae et de medio ignis eruit nos. (Prophetia Danielis 3, 88)
(28) Et erumpens Nabuchodonosor ait: “Benedictus Deus eorum, Sedrac, Misac et Abdenago, qui misit angelum suum et eruit servos suos, qui crediderunt in eo, et verbum regis immutaverunt et tradiderunt corpora sua, ne servirent et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. (Prophetia Danielis 3, 95)
(29) A me ergo positum est decretum, ut omnis populus, tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac, Misac et Abdenago, in frusta concidatur, et domus eius in sterquilinium fiat, eo quod non est Deus alius, qui possit ita salvare”. (Prophetia Danielis 3, 96)
(32) Signa et mirabilia, quae fecit apud me Deus excelsus, placuit mihi praedicare: (Prophetia Danielis 3, 99)
O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam et gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. (Prophetia Danielis 5, 18)
et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius, fenum quoque ut boves comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Deus altissimus in regno hominum et, quemcumque voluerit, suscitabit super illud. (Prophetia Danielis 5, 21)
Et haec est interpretatio sermonis: mane, numeravit Deus regnum tuum et complevit illud; (Prophetia Danielis 5, 26)
Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: “Deus tuus, quem colis semper, ipse liberet te”. (Prophetia Danielis 6, 17)