Found 1932 Results for: Deus:
Ait illi: “Ego sum Deus, Deus patris tui. Noli timere descendere in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. (Liber Genesis 46, 3)
et ingresso ad se ait: “Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan, benedixitque mihi (Liber Genesis 48, 3)
Respondit: “Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco”. “Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis!”. (Liber Genesis 48, 9)
dixit ad filium suum: “Non sum fraudatus aspectu tuo; insuper ostendit mihi Deus semen tuum”. (Liber Genesis 48, 11)
Benedixitque Iacob Ioseph et ait: “Deus, in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus, qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem, (Liber Genesis 48, 15)
Benedixitque eis in die illo dicens: “In te benedicet Israel atque dicet: "Faciat te Deus sicut Ephraim et sicut Manasse!"”. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48, 20)
Et ait ad Ioseph filium suum: “En ego morior, et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum. (Liber Genesis 48, 21)
Deus patris tui erit adiutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae. (Liber Genesis 49, 25)
Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. (Liber Genesis 50, 20)
Quibus transactis, locutus est fratribus suis: “Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista ad terram, quam iuravit Abraham, Isaac et Iacob”. (Liber Genesis 50, 24)
Cumque adiurasset eos atque dixisset: “Deus visitabit vos; asportate ossa mea vobiscum de loco isto”, (Liber Genesis 50, 25)
Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis; (Liber Exodus 1, 20)