Found 1501 Results for: Dei
Ego autem sicut virens oliva in domo Dei. Speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 52, 10)
qui simul habuimus dulce consortium: in domo Dei ambulavimus in concursu. (Liber Psalmorum 55, 15)
Sedeat in aeternum in conspectu Dei; misericordia et veritas servent eum. (Liber Psalmorum 61, 8)
et timebit omnis homo; et annuntiabunt opera Dei et facta eius intellegent. (Liber Psalmorum 64, 10)
Visitasti terram et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti frumenta illorum, quoniam ita parasti eam. (Liber Psalmorum 65, 10)
Venite et videte opera Dei, terribilis in adinventionibus super filios hominum. (Liber Psalmorum 66, 5)
Sicut dissipatur fumus, tu dissipas; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei. (Liber Psalmorum 68, 3)
Et iusti laetentur et exsultent in conspectu Dei et delectentur in laetitia. (Liber Psalmorum 68, 4)
terra mota est, etiam caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. (Liber Psalmorum 68, 9)
Mons Dei mons Basan, mons cacuminum mons Basan. (Liber Psalmorum 68, 16)
Currus Dei decem milia milium: Dominus venit de Sinai in sancta. (Liber Psalmorum 68, 18)
Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei in sancta. (Liber Psalmorum 68, 25)