Found 956 Results for: David Scriptor Fetus
Cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum; subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. (Liber I Paralipomenon 18, 4)
Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adadezer regi Soba; sed et huius percussit David viginti duo milia virorum (Liber I Paralipomenon 18, 5)
Tulit quoque David arma aurea, quae habuerant servi Adadezer, et attulit ea in Ierusalem; (Liber I Paralipomenon 18, 7)
Quod cum audisset Thou rex Emath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Soba, (Liber I Paralipomenon 18, 9)
misit Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum et congratularetur, eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; adversarius quippe erat Thou Adadezer. (Liber I Paralipomenon 18, 10)
Sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea et Moab et filiis Ammon, quam de Philisthim et Amalec. (Liber I Paralipomenon 18, 11)
et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David. Salvavitque Dominus David in cunctis, ad quae perrexerat. (Liber I Paralipomenon 18, 13)
Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo. (Liber I Paralipomenon 18, 14)
Banaias vero filius Ioiadae super legiones Cherethi et Phelethi; porro filii David primi ad manum regis. (Liber I Paralipomenon 18, 17)
Dixitque David: “Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas; praestitit enim pater eius mihi gratiam”. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon, (Liber I Paralipomenon 19, 2)
dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: “Tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit, qui consolentur te; nec animadvertis quod, ut explorent et investigent et evertant terram tuam, venerint ad te servi eius”. (Liber I Paralipomenon 19, 3)
Igitur Hanon pueros David tulit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos. (Liber I Paralipomenon 19, 4)
