Mosaico decorativo

Found 956 Results for: David Scriptor Fetus

  • Et asportaverunt eum in equis; sepultusque est in Ierusalem cum patribus suis in civitate David. (Liber II Regum 14, 20)

  • Et dormivit Azarias cum patribus suis, sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David; et regnavit Ioatham filius eius pro eo. (Liber II Regum 15, 7)

  • Et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui; et regnavit Achaz filius eius pro eo. (Liber II Regum 15, 38)

  • Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem; non fecit, quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater eius, (Liber II Regum 16, 2)

  • Dormivitque Achaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; et regnavit Ezechias filius eius pro eo. (Liber II Regum 16, 20)

  • ex eo iam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Ieroboam filium Nabat; separavit enim Ieroboam Israel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum. (Liber II Regum 17, 21)

  • Fecitque, quod erat bonum coram Domino, iuxta omnia, quae fecerat David pater suus. (Liber II Regum 18, 3)

  • Protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum”. (Liber II Regum 19, 34)

  • “Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimam tuam, et ecce sano te; die tertio ascendes templum Domini. (Liber II Regum 20, 5)

  • Et addam diebus tuis quindecim annos; sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum”. (Liber II Regum 20, 6)

  • Posuit quoque palum Aserae, quem fecerat, in templo, super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius: “In templo hoc et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum; (Liber II Regum 21, 7)

  • Fecitque, quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui; non declinavit ad dexteram sive ad sinistram. (Liber II Regum 22, 2)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina