Mosaico decorativo

Found 956 Results for: David Scriptor Fetus

  • Et cohibuit David viros suos sermonibus et non permisit eos, ut consurgerent in Saul. Porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere. (Liber I Samuelis 24, 8)

  • Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens: “Domine mi rex!”. Et respexit Saul post se, et inclinans se David pronus in terram adoravit (Liber I Samuelis 24, 9)

  • dixitque ad Saul: “Quare audis verba hominum loquentium: “David quaerit malum adversum te?”. (Liber I Samuelis 24, 10)

  • Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: “Numquid vox haec tua est, fili mi David?”. Et levavit Saul vocem suam et flevit. (Liber I Samuelis 24, 17)

  • Dixitque ad David: “Iustior tu es quam ego; tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala. (Liber I Samuelis 24, 18)

  • Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam, et David et viri eius ascenderunt ad praesidium. (Liber I Samuelis 24, 23)

  • Mortuus est autem Samuel; et congregatus est universus Israel, et planxerunt eum et sepelierunt eum in domo sua in Rama. Consurgensque David descendit in desertum Maon. (Liber I Samuelis 25, 1)

  • Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum, (Liber I Samuelis 25, 4)

  • Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri isti gratiam in oculis tuis, in die enim bona venimus; quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis et filio tuo David””. (Liber I Samuelis 25, 8)

  • Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt. (Liber I Samuelis 25, 9)

  • Respondens autem Nabal pueris David ait: “Quis est David, et quis est filius Isai? Hodie increverunt servi, qui fugiunt dominos suos. (Liber I Samuelis 25, 10)

  • Regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba haec. (Liber I Samuelis 25, 12)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina