Found 3356 Results for: Cor
et factum est hoc in peccatum: ibat enim populus coram uno usque in Dan. (Liber I Regum 12, 30)
Et ascendit super altare, quod exstruxerat in Bethel, quinta decima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo; et fecit sollemnitatem filiis Israel et ascendit super altare, ut adoleret. (Liber I Regum 12, 33)
et scidi regnum a domo David et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo, (Liber I Regum 14, 8)
Et fecit Iuda malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus, quae fecerant patres eorum in peccatis suis, quae peccaverant; (Liber I Regum 14, 22)
Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius. (Liber I Regum 15, 3)
Excelsa autem non abstulit; verumtamen cor Asa perfectum erat coram Domino cunctis diebus suis. (Liber I Regum 15, 14)
et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Ieroboam et in peccato eius, quo peccare fecit Israel. (Liber I Regum 15, 34)
Sed et in manu Iehu filii Hanani prophetae verbum Domini factum est ad Baasa et ad domum eius propter omne malum, quod fecerat coram Domino ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Ieroboam, eo quod percussisset eam. (Liber I Regum 16, 7)
in peccatis suis, quae peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Ieroboam et in peccato eius, quo fecit peccare Israel. (Liber I Regum 16, 19)
et ibi de torrente bibes; corvisque praecepi, ut pascant te ibi”. (Liber I Regum 17, 4)
Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi; et bibebat de torrente. (Liber I Regum 17, 6)
Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste quia tu, Domine, es Deus et tu convertisti cor eorum iterum!”. (Liber I Regum 18, 37)