Found 807 Results for: Contra
Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium et ivit ad Imalcue Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri; (Liber I Maccabaeorum 11, 39)
Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum, et fugit et terga vertit. (Liber I Maccabaeorum 11, 55)
Simon autem applicuit in Adidis contra faciem campi. (Liber I Maccabaeorum 13, 13)
et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri et quattuor fratribus. (Liber I Maccabaeorum 13, 28)
et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Cedron et obstruere portas civitatis et ut debellaret populum. Rex autem persequebatur Tryphonem. (Liber I Maccabaeorum 15, 39)
Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem; et transfretavit primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum. (Liber I Maccabaeorum 16, 6)
ipse enim effervere fecit eos, qui pugnaverunt contra sanctam civitatem. (Liber II Maccabaeorum 1, 12)
Contigit autem et septem fra tres una cum matre apprehen sos compelli a rege attingere contra fas carnes porcinas, flagris et nervis cruciatos. (Liber II Maccabaeorum 7, 1)
tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris”. (Liber II Maccabaeorum 7, 19)
super crepidinem contra altare provoluti rogabant, ut sibi propitius factus inimicis eorum esset inimicus et adversariis adversaretur, sicut lex declarat. (Liber II Maccabaeorum 10, 26)
sed et alii similiter ascendentes in circumflexione contra eos, qui intus erant, turres incendebant atque ignes inferentes ipsos maledicos vivos concremabant, alii autem portas concidebant et, recepto residuo exercitu, occupaverunt civitatem; (Liber II Maccabaeorum 10, 36)
Post eam vero, quae dicitur Pentecoste, abierunt contra Gorgiam praepositum Idumaeae. (Liber II Maccabaeorum 12, 32)