Found 807 Results for: Contra
Cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant contra Nageb et contra Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni; (Liber I Samuelis 30, 1)
Siquidem nos erupimus contra Nageb Cherethi et contra Nageb Iudae et Nageb Chaleb et Siceleg succendimus igni”. (Liber I Samuelis 30, 14)
Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate; qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei. (Liber II Samuelis 6, 7)
Videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israel et instruxit aciem contra Syros; (Liber II Samuelis 10, 9)
Iniit itaque Ioab et populus, qui erat cum eo, certamen contra Syros, qui fugerunt a facie eius. (Liber II Samuelis 10, 13)
Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem et transivit Iordanem venitque in Elam. Et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum. (Liber II Samuelis 10, 17)
Igitur pugnavit Ioab contra Rabba filiorum Ammon et expugnavit urbem regiam. (Liber II Samuelis 12, 26)
Dixitque mulier: “Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei? Eo enim quod rex locutus est verbum istud, hoc est quasi delictum, quia rex noluit reducere eiectum suum. (Liber II Samuelis 14, 13)
Omnisque terra flebat voce magna, et universus populus transibat. Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam deserti. (Liber II Samuelis 15, 23)
mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David. Omnis autem populus et universi viri fortissimi a dextro et sinistro latere regis incedebant. (Liber II Samuelis 16, 6)
Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt: “Surgite et transite cito fluvium, quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel”. (Liber II Samuelis 17, 21)
Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est proelium in saltu Ephraim. (Liber II Samuelis 18, 6)