Found 1954 Results for: Christum Domini
Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. (Epistula I ad Corinthios 15, 58)
Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego; (Epistula I ad Corinthios 16, 10)
Gratia Domini Iesu vobiscum. (Epistula I ad Corinthios 16, 23)
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, (Epistula II ad Corinthios 1, 3)
quoniam, sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio nostra. (Epistula II ad Corinthios 1, 5)
sicut et cognovistis nos ex parte, quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu. (Epistula II ad Corinthios 1, 14)
Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos, Deus, (Epistula II ad Corinthios 1, 21)
Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum. (Epistula II ad Corinthios 3, 4)
Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. (Epistula II ad Corinthios 3, 17)
Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in clarita tem tamquam a Domini Spiritu. (Epistula II ad Corinthios 3, 18)
Non enim nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum; nos autem servos vestros per Iesum. (Epistula II ad Corinthios 4, 5)
Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus; spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. (Epistula II ad Corinthios 5, 11)