Found 649 Results for: Cataclysm Terrae
benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae. (Liber Psalmorum 67, 8)
Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino, psallite Deo, (Liber Psalmorum 68, 33)
Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas; iterum vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me. (Liber Psalmorum 71, 20)
Et erit ubertas frumenti in terra, in summis montium fluctuabit, sicut Libanus fructus eius; et florebunt de civitate sicut fenum terrae. (Liber Psalmorum 72, 16)
Sit nomen eius benedictum in saecula, ante solem permanebit nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. (Liber Psalmorum 72, 17)
Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutes in medio terrae. (Liber Psalmorum 74, 12)
Tu statuisti omnes terminos terrae, aestatem et hiemem, tu plasmasti ea. (Liber Psalmorum 74, 17)
Respice in testamentum, quia repleta sunt latibula terrae tentoriis violentiae. (Liber Psalmorum 74, 20)
Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae. (Liber Psalmorum 75, 9)
cum exsurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae. (Liber Psalmorum 76, 10)
ei, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae. (Liber Psalmorum 76, 13)
Vox tonitrui tui in rota; illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae, commota est et contremuit terra. (Liber Psalmorum 77, 19)