Found 1158 Results for: Bellum Contra Moab Castra
sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. (23) (Liber Ecclesiasticus 22, 22)
Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet pharetram, donec deficiat. (Liber Ecclesiasticus 26, 15)
reliquit enim defensorem domus contra inimicos et amicis reddentem gratiam. (Liber Ecclesiasticus 30, 6)
Contra malum bonum est, et contra mortem vita; sic et contra virum iustum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. (Liber Ecclesiasticus 33, 15)
sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum. (Liber Ecclesiasticus 37, 5)
Vox mallei exsurdat aurem eius, et contra similitudinem vasis oculus eius. (Liber Ecclesiasticus 38, 30)
omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deficiens. (Liber Ecclesiasticus 42, 25)
Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiram, et congregatio Core in iracundia furoris sui. (Liber Ecclesiasticus 45, 22)
Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem acinacem! (Liber Ecclesiasticus 46, 3)
Impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios, (Liber Ecclesiasticus 46, 7)
ut cognoscant gentes armaturam eius, quia contra Deum bellum eorum est: etenim secutus est a tergo Potentis. (Liber Ecclesiasticus 46, 8)
Et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse et Chaleb filius Iephonne, stare contra congregationem, prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae. (Liber Ecclesiasticus 46, 9)