Found 558 Results for: Arc
Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”. (Liber Genesis 9, 16)
Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan. (Liber Genesis 9, 18)
Si forte fuerint quinquaginta iusti in civitate, vere perdes et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo? (Liber Genesis 18, 24)
Tardante illo, apprehenderunt viri manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi. (Liber Genesis 19, 16)
et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: “Non videbo morientem puerum”. Et sedens contra levavit vocem suam et flevit. (Liber Genesis 21, 16)
sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere in agrum. Cumque venatu aliquid apprehenderis, (Liber Genesis 27, 3)
tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur. Et erat ibi clausus. (Liber Genesis 39, 20)
Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. (Liber Genesis 39, 21)
nec princeps carceris spectabat quidquid in manu eius erat: Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius dirigebat. (Liber Genesis 39, 23)
misit eos in carcerem principis satellitum, in quo erat vinctus et Ioseph. (Liber Genesis 40, 3)
Tantum memento mei, cum tibi bene fuerit, et facias mecum misericordiam, ut suggeras pharaoni, ut educat me de isto carcere; (Liber Genesis 40, 14)
Iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis satellitum, (Liber Genesis 41, 10)