Found 247 Results for: Anno iobeleo
Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis peccatis eorum semel in anno”. Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 16, 34)
Quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino. (Liber Leviticus 19, 24)
Quinto autem anno comedetis fructus eorum, ut augeatur vobis proventus eorum. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 25)
septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis. (Liber Leviticus 25, 4)
Hoc anno iobelei rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam. (Liber Leviticus 25, 13)
Quod si dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras?". (Liber Leviticus 25, 20)
Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum, (Liber Leviticus 25, 21)
seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum; donec nova nascantur, edetis vetera. (Liber Leviticus 25, 22)
Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam in iobeleo. (Liber Leviticus 25, 30)
Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum. (Liber Leviticus 25, 31)
Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel. (Liber Leviticus 25, 33)
Quod si per haec redimi non potuerit, anno iobeleo egredietur cum liberis suis: (Liber Leviticus 25, 54)