Found 23 Results for: Amasias

  • Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer servi eius percusserunt eum, et mortuus est; et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David. Regnavitque Amasias filius eius pro eo. (Liber II Regum 12, 22)

  • Anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iudae. (Liber II Regum 14, 1)

  • Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: “Veni, et videamus nos”. (Liber II Regum 14, 8)

  • Et non acquievit Amasias. Ascenditque Ioas rex Israel, et viderunt se ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames oppido Iudae. (Liber II Regum 14, 11)

  • Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis. (Liber II Regum 14, 17)

  • Fecitque, quod erat placitum coram Domino, iuxta omnia, quae fecit Amasias pater eius. (Liber II Regum 15, 3)

  • Et huius Amasias filius genuit Azariam, porro Azariae filius Ioatham (Liber I Paralipomenon 3, 12)

  • ad latus quoque istius Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium; (Liber II Paralipomenon 17, 16)

  • Porro de filiis eius, de summa tributi, quod impositum fuerat sub eo, et de instauratione domus Dei scriptum est in commentariis libri regum. Regnavitque Amasias filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 24, 27)

  • Viginti quinque annorum erat Amasias, cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ioaden de Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 25, 1)

  • Congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin. Et recensuit a viginti annis sursum invenitque trecenta milia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clipeum. (Liber II Paralipomenon 25, 5)

  • Dixitque Amasias ad hominem Dei: “Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israel?”. Et respondit ei homo Dei: “Habet Dominus, unde tibi dare possit multo his plura”. (Liber II Paralipomenon 25, 9)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina