Found 82 Results for: Aliquid
qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 17)
Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit. (Evangelium secundum Marcum 2, 21)
Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat. (Evangelium secundum Marcum 4, 22)
Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “Vides aliquid?”. (Evangelium secundum Marcum 8, 23)
Et respondens Iesus dixit ad illum: “Simon, habeo tibi aliquid dicere”. At ille ait: “Magister, dic”. (Evangelium secundum Lucam 7, 40)
insidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius. (Evangelium secundum Lucam 11, 54)
Et dixit eis: “Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?”. At illi dixerunt: “Nihil”. (Evangelium secundum Lucam 22, 35)
Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “Habetis hic aliquid, quod manducetur?”. (Evangelium secundum Lucam 24, 41)
Et dixit ei Nathanael: “A Nazareth potest aliquid boni esse?”. Dicit ei Philippus: “Veni et vide”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 46)
Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 14)
quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum”, aut egenis ut aliquid daret. (Evangelium secundum Ioannem 13, 29)
At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. (Actus Apostolorum 3, 5)