Found 1195 Results for: Ait
Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum et ait: “Vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi”. (Actus Apostolorum 23, 18)
“Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum”. (Actus Apostolorum 25, 5)
Agrippa vero ad Paulum ait: “Permittitur tibi loqui pro temetipso”. Tunc Paulus, extenta manu, coepit rationem reddere: (Actus Apostolorum 26, 1)
Et rursus Isaias ait: “Erit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes: in eo gentes sperabunt”. (Epistula ad Romanos 15, 12)
— ait enim: “Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te”; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis — (Epistula II ad Corinthios 6, 2)
Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. (Apocalypsis Ioannis 2, 6)
ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum similiter. (Apocalypsis Ioannis 2, 15)