Found 687 Results for: Aes
Licet nobis dare tributum Caesari an non?”. (Evangelium secundum Lucam 20, 22)
At illi dixerunt: “Caesaris”. Et ait illis: “Reddite ergo, quae Caesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo”. (Evangelium secundum Lucam 20, 25)
Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum; (Evangelium secundum Lucam 21, 12)
cum iam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est aestas. (Evangelium secundum Lucam 21, 30)
Coeperunt autem accusare illum dicentes: “Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse”. (Evangelium secundum Lucam 23, 2)
Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. (Evangelium secundum Lucam 24, 4)
et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; (Evangelium secundum Ioannem 2, 15)
Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione. (Evangelium secundum Ioannem 3, 25)
Aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. (Evangelium secundum Ioannem 13, 22)
Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. (Evangelium secundum Ioannem 16, 2)
Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: “Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 12)
Clamaverunt ergo illi: “Tolle, tolle, crucifige eum!”. Dicit eis Pilatus: “Regem vestrum crucifigam?”. Responderunt pontifices: “Non habemus regem, nisi Caesarem”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 15)