Found 687 Results for: Aes
Cum veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? (Liber Isaiae 1, 12)
Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius. Quanti enim aestimabitur ipse? (Liber Isaiae 2, 22)
Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium, omne robur panis et omne robur aquae, (Liber Isaiae 3, 1)
et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia. (Liber Isaiae 4, 6)
Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et praestolabor eum. (Liber Isaiae 8, 17)
Quia haec dixit Dominus ad me: “Quiescam et considerabo in loco meo, sicut calor torrens orta iam luce et sicut nubes roris in aestu messis”. (Liber Isaiae 18, 4)
et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae; et aestate erunt super ea volucres, et omnes bestiae terrae super illa hiemabunt. (Liber Isaiae 18, 6)
Ululate, naves Tharsis, quia devastatum est praesidium vestrum. (Liber Isaiae 23, 14)
quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, protectio a turbine, umbraculum ab aestu: spiritus enim robustorum quasi imber hiemalis. (Liber Isaiae 25, 4)
Sicut aestus in arida tumultum superborum humiliabis; sicut aestus in umbra nubis canticum fortium reprimes. (Liber Isaiae 25, 5)
Domine, in angustia quaesierunt te, fuderunt incantationem, castigatio tua in eis. (Liber Isaiae 26, 16)
et circumvallabo Ariel, et erit maeror et maestitia, et erit mihi quasi Ariel. (Liber Isaiae 29, 2)