Found 687 Results for: Aes
Accitisque scribis regis — erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Sivan, vicesima et tertia illius die — scriptae sunt epistulae, ut Mardochaeus voluerat, ad Iudaeos et ad satrapas procuratoresque et principes, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant, provinciae atque provinciae, populo et populo, iuxta linguas et litteras suas, et Iudaeis iuxta linguam et litteras suas. (Liber Esther 8, 9)
Et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae. (Liber Iob 4, 15)
Nunc vero arena maris haec gravior apparet, inde verbis meis haesito. (Liber Iob 6, 3)
Quia sagittae Omnipotentis in me sunt, quarum venenum ebibit spiritus meus; et terrores Dei militant contra me. 5 Numquid rugiet onager, cum habuerit herbam? Aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum steterit? (Liber Iob 6, 4)
Nunc, quaeso, convertimini ad me, et in faciem vestram non mentiar. (Liber Iob 6, 28)
Revertite! Nulla erit improbitas. Revertite! Adhuc praesens adest iustitia mea. (Liber Iob 6, 29)
Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercennarius praestolatur mercedem suam, (Liber Iob 7, 2)
Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce, nunc in pulvere dormiam; et, si mane me quaesieris, non subsistam!”. (Liber Iob 7, 21)
Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me. (Liber Iob 10, 9)
Homo vero cum mortuus fuerit et debilitatur, exspirat homo et, ubi, quaeso, est? (Liber Iob 14, 10)
Ubi est ergo nunc praestolatio mea, et patientiam meam quis considerat? (Liber Iob 17, 15)
Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et evanuit cutis mea circa dentes meos. (Liber Iob 19, 20)