Mosaico decorativo

Found 10534 Results for: Ad

  • Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde. (Epistula II ad Corinthios 5, 12)

  • Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (Epistula II ad Corinthios 6, 1)

  • — ait enim: “Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te”; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis — (Epistula II ad Corinthios 6, 2)

  • Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. (Epistula II ad Corinthios 6, 11)

  • Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras? (Epistula II ad Corinthios 6, 14)

  • Non ad condemnationem dico; praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. (Epistula II ad Corinthios 7, 3)

  • Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi; (Epistula II ad Corinthios 7, 6)

  • non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio, quo consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me, ita ut magis gauderem. (Epistula II ad Corinthios 7, 7)

  • Quoniam etsi contristavi vos in epistula, non me paenitet; etsi paeniteret — video quod epistula illa, etsi ad horam, vos contristavit — (Epistula II ad Corinthios 7, 8)

  • nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad paenitentiam; contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. (Epistula II ad Corinthios 7, 9)

  • Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter eum, qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem vestram, quam pro nobis habetis, ad vos coram Deo. (Epistula II ad Corinthios 7, 12)

  • et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus, sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est. (Epistula II ad Corinthios 7, 14)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina