Found 10534 Results for: Ad
et quos misit in anulos, qui erant in lateribus arcae, ad portandum eam. (Liber Exodus 37, 5)
et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas et cyathos et crateras ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina. (Liber Exodus 37, 16)
Fecit et altare thymiamatis de lignis acaciae habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos; e cuius angulis procedebant cornua. (Liber Exodus 37, 25)
Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii. (Liber Exodus 37, 29)
Fecit et altare holocausti de lignis acaciae quinque cubi torum per quadrum et trium in altitudine, (Liber Exodus 38, 1)
Craticulamque eius in modum retis fecit aeneam subter marginem altaris ab imo usque ad medium eius, (Liber Exodus 38, 4)
fusis quattuor anulis per totidem craticulae summitates, ad immittendos vectes ad portandum. (Liber Exodus 38, 5)
Aeque ad septentrionalem plagam tentoria, columnae basesque et unci anulique columnarum eiusdem mensurae et operis ac metalli erant. (Liber Exodus 38, 11)
In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis; et unci columnarum anulique earum argentei. (Liber Exodus 38, 12)
Omne aurum, quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sicli sanctuarii. (Liber Exodus 38, 24)
Argentum autem eorum, qui in congregatione recensiti sunt, centum talentorum fuit et mille septingentorum et septuaginta quinque siclorum ad mensuram sicli sanctuarii. (Liber Exodus 38, 25)
Beca, id est dimidium sicli iuxta mensuram sicli sanctuarii, dedit quisquis transit ad censum a viginti annis et supra, de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum. (Liber Exodus 38, 26)