Found 10534 Results for: Ad
“Loquere filiis Israel et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Exodus 31, 13)
Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit”. (Liber Exodus 32, 1)
Dixitque ad eos Aaron: “Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me”. (Liber Exodus 32, 2)
Fecitque omnis populus, quae iusserat, deferens inaures ad Aaron. (Liber Exodus 32, 3)
Locutus est autem Dominus ad Moysen: “Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. (Liber Exodus 32, 7)
Recesserunt cito de via, quam praecepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!"”. (Liber Exodus 32, 8)
Rursumque ait Dominus ad Moysen: “Cerno quod populus iste durae cervicis sit; (Liber Exodus 32, 9)
Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum. (Liber Exodus 32, 14)
Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen: “Ululatus pugnae auditur in castris”. (Liber Exodus 32, 17)
Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros; iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis. (Liber Exodus 32, 19)
Arripiensque vitulum, quem fecerant, combussit et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum filiis Israel. (Liber Exodus 32, 20)
Dixitque ad Aaron: “Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?”. (Liber Exodus 32, 21)