Found 10534 Results for: Ad
Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri, filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruent. (Prophetia Danielis 11, 14)
Et veniet rex aquilonis et comportabit aggerem et capiet urbem munitissimam; et brachia austri non sustinebunt, et populo electorum eius non erit fortitudo ad resistendum. (Prophetia Danielis 11, 15)
Et ponet faciem suam, ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud; et non stabit nec illius erit. (Prophetia Danielis 11, 17)
Et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas, et cessare faciet princeps opprobrium eius, et opprobrium eius convertetur in eum. (Prophetia Danielis 11, 18)
Et convertet faciem suam ad oppida terrae suae et impinget et corruet, et non invenietur. (Prophetia Danielis 11, 19)
In prosperitate uberes urbes ingredietur et faciet, quae non fecerunt patres eius et patres patrum eius: rapinas et praedam et divitias eorum dissipabit et contra oppida cogitationes inibit, et hoc usque ad tempus. (Prophetia Danielis 11, 24)
Et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno; et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non stabit, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)
Et comedentes panem cum eo conterent illum; exercitusque eius opprimetur, et cadent interfecti plurimi. (Prophetia Danielis 11, 26)
Duorum quoque regum cor erit, ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus. (Prophetia Danielis 11, 27)
Et revertetur in terram suam cum opibus multis, et cor eius adversum testamentum sanctum; et faciet et revertetur in terram suam. (Prophetia Danielis 11, 28)
Statuto tempore revertetur et veniet ad austrum, et non erit priori simile novissimum. (Prophetia Danielis 11, 29)
Et venient super eum trieres, Romani; et percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctum et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctum. (Prophetia Danielis 11, 30)