Found 10534 Results for: Ad
His autem est oblatio sacra: sacerdotibus, ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia; et erit sanctuarium Domini in medio eius. (Prophetia Ezechielis 48, 10)
Sacerdotibus consecratis erit, filiis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas et non erraverunt, cum errarent filii Israel, sicut erraverunt Levitae. (Prophetia Ezechielis 48, 11)
Et hae mensurae eius: ad plagam septentrionalem quingenti et quattuor milia et ad plagam meridianam quingenti et quattuor milia et ad plagam orientalem quingenti et quattuor milia et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia. (Prophetia Ezechielis 48, 16)
Erunt autem pascua civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta et ad meridiem ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare ducenti quinquaginta. (Prophetia Ezechielis 48, 17)
Quod autem reliquum fuerit in longitudine iuxta oblationem sacram, decem milia ad orientem et decem milia ad occidentem, erunt iuxta oblationem sacram, et erunt fruges eius in panem his, qui serviunt civitati. (Prophetia Ezechielis 48, 18)
Tota oblatio viginti quinque milium, per viginti quinque milia: in quadrum; separabitis oblationem sacram una cum possessione civitatis. (Prophetia Ezechielis 48, 20)
Quod autem reliquum fuerit, principis erit, ex utraque parte oblationis sacrae et possessionis civitatis, e regione viginti quinque milium oblationis usque ad terminum orientalem, sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris secundum partes tribuum, principis erit. Et erit oblatio sacra et sanctuarium templi in medio eius, (Prophetia Ezechielis 48, 21)
Et reliquis tribubus: a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Beniamin una. (Prophetia Ezechielis 48, 23)
Et iuxta terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una. (Prophetia Ezechielis 48, 24)
Et iuxta terminum Simeonis a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una. (Prophetia Ezechielis 48, 25)
Et iuxta terminum Issachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una. (Prophetia Ezechielis 48, 26)
Et iuxta terminum Zabulon a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una. (Prophetia Ezechielis 48, 27)