Found 10534 Results for: Ad
Qui egressus in occursum soceri sui adoravit et osculatus est eum, salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum, (Liber Exodus 18, 7)
Altero autem die sedit Moyses, ut iudicaret populum, qui assistebat Moysi de mane usque ad vesperam. (Liber Exodus 18, 13)
Quod cum vidisset socer eius, omnia scilicet, quae agebat in populo, ait: “Quid est hoc, quod facis in plebe? Cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam?”. (Liber Exodus 18, 14)
Cui respondit Moyses: “Venit ad me populus quaerens sententiam Dei. (Liber Exodus 18, 15)
Cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me, ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius”. (Liber Exodus 18, 16)
Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum: Esto tu populo in his, quae ad Deum pertinent, ut referas causas ad Deum (Liber Exodus 18, 19)
qui iudicent populum omni tempore. Quidquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent; leviusque sit tibi, partito cum aliis onere. (Liber Exodus 18, 22)
Si hoc feceris, implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare, et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace”. (Liber Exodus 18, 23)
qui iudicabant plebem omni tempore. Quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo iudicantes. (Liber Exodus 18, 26)
Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait: “Haec dices domui Iacob et annuntiabis filiis Israel: (Liber Exodus 19, 3)
Vos ipsi vidistis, quae fecerim Aegyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adduxerim ad me. (Liber Exodus 19, 4)
Et vos eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta. Haec sunt verba, quae loqueris ad filios Israel”. (Liber Exodus 19, 6)