Found 10534 Results for: Ad
Inclina aurem tuam et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam, (Liber Proverbiorum 22, 17)
Noli esse cum his, qui iungunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis: (Liber Proverbiorum 22, 26)
Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt; quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum. (Liber Proverbiorum 23, 5)
Introduc ad doctrinam cor tuum et aures tuas ad verba scientiae. (Liber Proverbiorum 23, 12)
nam insidiatur ipsa in via quasi latro et iniquos in hominibus addet. (Liber Proverbiorum 23, 28)
et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus ad malum navis: (Liber Proverbiorum 23, 34)
Erue eos, qui ducuntur ad mortem; et, qui trahuntur ad interitum, retine. (Liber Proverbiorum 24, 11)
Septies enim cadet iustus et resurget; impii autem corruent in malum. (Liber Proverbiorum 24, 16)
Malleus et gladius et sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. (Liber Proverbiorum 25, 18)
Fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio. (Liber Proverbiorum 25, 26)
Sicut avis ad alia transvolans et hirundo volitans, sic maledictum frustra prolatum non superveniet. (Liber Proverbiorum 26, 2)
Sagittarius, qui conicit ad omnia, ita qui stultum conducit et qui vagos conducit. (Liber Proverbiorum 26, 10)