Found 10534 Results for: Ad
Os tuum dimittebas ad malitiam, et lingua tua concinnabat dolos. (Liber Psalmorum 50, 19)
Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae proferebas opprobrium. (Liber Psalmorum 50, 20)
cum venit ad eum Nathan propheta, postquam cum Bethsabee peccavit. (Liber Psalmorum 51, 2)
Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. (Liber Psalmorum 51, 15)
postquam Doeg Edomita ad Saul venit eique narravit dicens: " David intravit in domum Abimelech ". (Liber Psalmorum 52, 2)
Propterea Deus destruet te in finem; evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium. (Liber Psalmorum 52, 7)
Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. (Liber Psalmorum 53, 4)
postquam Ziphaei ad Saul venerunt dicentes: " Ecce David apud nos abditus latet ". (Liber Psalmorum 54, 2)
Quoniam superbi insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. (Liber Psalmorum 54, 5)
Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. (Liber Psalmorum 54, 6)
Ego autem ad Deum clamabo, et Dominus salvabit me. (Liber Psalmorum 55, 17)
Redimet in pace animam meam ab his, qui impugnant me, quoniam in multis sunt adversum me. (Liber Psalmorum 55, 19)