Found 10534 Results for: Ad
Mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi. (Liber Iob 30, 21)
Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. (Liber Iob 30, 23)
Verumtamen non ad ruinam mittit manum; et in exitio eius erit salvatio. (Liber Iob 30, 24)
Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhaesit macula, (Liber Iob 31, 7)
seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. (Liber Iob 31, 8)
Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, (Liber Iob 31, 9)
ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina. (Liber Iob 31, 12)
Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me, (Liber Iob 31, 13)
quid enim faciam, cum surrexerit ad iudicandum Deus; et, cum quaesierit, quid respondebo illi? (Liber Iob 31, 14)
si levavi super pupillum manum meam, cum viderem in porta adiutorium mihi, (Liber Iob 31, 21)
umerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum ossibus lacertorum confringatur, (Liber Iob 31, 22)
si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum, (Liber Iob 31, 29)